monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 60
Unde et panem illum benedixit in recordatione sudoris corporis sui, cum praecepto Patris se subdens scilicet in cruce mori volens in angustia eiusdem passionis corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit. Ita etiam, ne et ipsi obliviscerentur, quod eis hoc exemplum dedisset. Ac fregit eis, quia quamvis passio illa corpori suo dura esset, tamen Patri suo obediens crudelissimam mortem in morte corporis sui vicit, designans etiam quod in eum credentibus caro sua et sanguis in sacramento oblationis esset tradenda.